monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 73
{XXXIX} Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel siccato. siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocanicus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum die auferas. omnis e stagnis sal minutus atque non glaeba est.